monumenta.ch > Ambrosius > sectio 127

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 25, 127
Ad ipsum quoque saeculi usum collatio beneficii facta in pauperes magis quam in locupletes plus iuvat; quia dives dedignatur beneficium, et pudet eum debitorem esse gratiae. Quin etiam id quod collatum est sibi, meritis suis arrogat, quod velut debitum acceperit, vel ideo datum sit eo quod is qui dedit, reddendum sibi a divite uberius existimaverit. Ita in accipiendo beneficio, eo ipso quod acceperint divites, dedisse se magis quam accepisse existimant: pauper vero etsi non habet unde reddat pecuniam, refert gratiam. In quo certum est quod plus reddat, quam acceperit; pecunia enim nummo solvitur, gratia numquam exinanitur. Reddendo vacuatur pecunia: gratia autem et habendo solvitur, et solvendo retinetur. Deinde quod dives refugit, pauper fatetur quod sit obligatus debito, sibique subventum, non honori suo delatum putat: donatos sibi arbitratur filios, vitam redditam, servatam familiam. Quanto igitur melius apud bonos, quam apud ingratos locare beneficium?